Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.18.1 | Cic. Fam. 6.18.4 (English) | >>Cic. Fam. 6.19.1 |
6.18.2
de Hispaniis novi nihil . Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum , in quo erat illas xi esse legiones . scripserat etiam Messalla Q . Salasso P . Curtium , fratrem eius , iussu Pompei inspectante exercitu interfectum , quod consensisset cum Hispanis quibusdam , si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset , eum comprehendere ad Caesaremque deducere
de tuo negotio , quod sponsor es pro Pompeio , si Galba , consponsor tuus , redierit , homo in re familiari non parum diligens , non desinam cum illo communicare , si quid expediri possit ; quod videbatur mihi ille confidere
oratorem ' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo . mihi quidem sic persuadeo me , quicquid habuerim I iudici de dicendo , in illum librum contulisse . qui si est talis qualem tibi videri scribis , ego quoque aliquid sum ; sin aliter , non recuso quin , quantum de illo libro , tantundem de mei iudici fama detrahatur . Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis . etsi abest maturitas aetatis , tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile .
me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus . sed cum ea , quem ad modum spero , satis firma sit , teneor tamen , dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem ; et me hercule non tam sum peregrinator iam quam solebam . aedificia mea me delectant , et otium ; domus est quae nulli mearum villarum cedat , otium omni desertissima regione maius . itaque ne litterae quidem meae impediuntur , in quibus sine ulla interpellatione versor . qua re , ut arbitror , prius hic te nos quam istic tu nos videbis . Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore
τῆς δ ' ἀρετῆς ἱδρῶτα et cetera .
6.18.3
6.18.4 '
6.18.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.18.1 | Cic. Fam. 6.18.4 (English) | >>Cic. Fam. 6.19.1 |